monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 24
Ita igitur et nunc vidit Deus opera, quia conversi sunt a via sua pessima: non verba audivit quae solebat Israel saepe promittere: Omnia quaecumque dixerit Dominus, faciemus ; sed opera conspexit: et quia mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem , libenter mutavit sententiam, quia vidit opera commutata. Quin potius Deus perseveravit in proposito suo misereri volens ab initio: nemo enim punire desiderans, quod facturus est comminatur.